Grammatici Latini II, p. 310: Priscian, book 7 (De ceteris casibus)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)
II 310,1 | Sallustius in Catilinario: «domos suas gloria decorabant». | ||||||
II 310,2 | Terentius in eunucho: | ||||||
II 310,3 | «domi focique fac uicissim ut memineris». | ||||||
II 310,4 | Virgilius in VI: | ||||||
122a8 | c | 310,4 | book 7 | 52 | virgilius: | ||
II 310,5 | «hic labor ille domus et inextricabilis error»; | ||||||
II 310,6 | per omnes igitur casus tam secundae quam quartae inuenitur absque datiuo | ||||||
122a10 | d | 310,6 | book 7 | 4221 | invenitur: | ||
II 310,7 | et ablatiuo pluralibus, qui semper in bus exeunt. | ||||||
II 310,8 | sunt tamen quaedam nomina, quorum aliqui casus in usu deficiunt: | ||||||
II 310,9 | quos quamuis secundum analogiam possumus proferre, tamen, quia apud | ||||||
122a12 | 310,9 | book 7 | 4141 | *quod: | |||
II 310,10 | auctores non inuenimus, recusandos puto, ut huius tabi huic et ab hoc | ||||||
II 310,11 | tabo. Lucanus in VI: | ||||||
II 310,12 | «stillantis tabi saniem». | ||||||
II 310,13 | Virgilius in III: | ||||||
122a16 | e | 310,13 | book 7 | 52 | virgilius: | ||
II 310,14 | «et terram tabo maculant, mihi frigidus horror». | ||||||
II 310,15 | ceteri uero casus in usu non facile inueniuntur. maria, aera, uina, | ||||||
II 310,16 | mella, hordea genetiuos et datiuos plurales in usu raro habent nisi | ||||||
II 310,17 | apud uetustissimos, apud quos multa praeterea deficientia inuenies. oportet | ||||||
122a20 | f | 310,17 | book 7 | 4226 | dificientia: | ||
122a20 | 310,17 | book 7 | 4142 | invenies: | |||
II 310,18 | igitur scire quidem analogiae rationem, usum tamen auctorum magis | ||||||
II 310,19 | aemulari. duo praeterea et ambo genetiuos quidem et accusatiuos | ||||||
II 310,20 | secundum hanc declinationem proferunt, duorum, amborum, duos, ambos, | ||||||
122a23 | g | 310,20 | book 7 | 3232 | hanc: | ||
II 310,21 | quamuis in neutro differentiae causa duum soleat dici, nec non | ||||||
122a24 | h | 310,21 | book 7 | 4226 | deferentiae (causa): | ||
II 310,22 | accusatiuus masculinorum est quando similis nominatiuo profertur, quomodo in | ||||||
122a25 | 310,22 | book 7 | 4141 | *est: | |||
II 310,23 | neutris. Virgilius in XI: | ||||||
122a26 | i | 310,23 | book 7 | 52 | virgilius: | ||
II 310,24 | «si duo praeterea tales Idaea tulisset / | ||||||
122a26 | 310,24 | book 7 | 4111 | duo: | |||
II 310,25 | terra uiros». | ||||||
II 310,26 | Lucanus autem in I: | ||||||
II 310,27 | «quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem, / | ||||||
II 310,28 | non cepit fortuna duos». | ||||||