Grammatici Latini II, p. 308: Priscian, book 7 (De ceteris casibus)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)
II 308,1 | «pedum tricenum», pro tricenorum. frequentius tamen hac utitur et | ||||||
II 308,2 | Cicero et ceteri syncopa in eis nominibus, quae numeros uel mensuras | ||||||
II 308,3 | significant. recusant autem hoc in masculinis habentibus neutra uel in | ||||||
II 308,4 | neutris, ne similis sit nominatiuo singulari neutrorum, quamuis in iis quoque, | ||||||
121b8 | a | 308,4 | book 7 | 4221 | similis: | ||
II 308,5 | quae ex se faciunt neutra, licet non frequens, inuenitur tamen usus | ||||||
II 308,6 | huiuscemodi concisionis. Virgilius in VIIII: | ||||||
II 308,7 | «altaque certat / | ||||||
121b11 | b | 308,7 | book 7 | 52 | altaque .. etc.: | ||
II 308,8 | prendere tecta manu sociumque adtingere dextras», | ||||||
121b11 | c | 308,8 | 121b1 | book 7 | 543 | sociumque: [‘i.e. but still it (socius) distinguishes gender, from -us into -a, into -um’] [analysis] | |
II 308,9 | pro sociorum, idem in X: | ||||||
II 308,10 | «at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba», | ||||||
II 308,11 | pro Rutulorum, quamuis et socius socia socium et Rutulus Rutula | ||||||
II 308,12 | Rutulum dicatur. Terentius in heautontimorumeno: | ||||||
II 308,13 | «quare omnes uos oratos uolo, / | ||||||
II 308,14 | ne plus iniquum possit quam aequum oratio», | ||||||
II 308,15 | pro iniquorum et aequorum. Statius in I Thebaidos: | ||||||
II 308,16 | «illa nouos ibat populata penates / | ||||||
II 308,17 | portarum in biuio; lateri duo corpora paruum / | ||||||
II 308,18 | dependent», | ||||||
II 308,19 | paruum pro paruorum. Virgilius in III: | ||||||
121b20 | d | 308,19 | book 7 | 52 | virgilius: | ||
II 308,20 | «magnanimum quondam generator equorum». | ||||||
II 308,21 | idem in VI: | ||||||
II 308,22 | «magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae». | ||||||
121b22 | e | 308,22 | book 7 | 52 | magnanimum .. etc.: | ||
II 308,23 | quod et in pronominibus quoque fecerunt antiqui, meum pro meorum, | ||||||
II 308,24 | tuum pro tuorum, nostrum pro nostrorum dicentes. Plautus in | ||||||
II 308,25 | trinummo: | ||||||