Grammatici Latini III, p. 94: Priscian, book 16 (De coniunctione)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)
III 94,1 | «Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque». | ||||||
III 94,2 | ac non solum pro et, sed etiam pro quam accipitur, ut Virgilius in | ||||||
III 94,3 | III Aeneidos: | ||||||
III 94,4 | «haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam». | ||||||
III 94,5 | Terentius in Phormione: | ||||||
III 94,6 | «numquam aeque, inquit, ac modo / | ||||||
III 94,7 | paupertas onus uisa est mihi et miserum et graue». | ||||||
III 94,8 | Sallustius in Iugurthino: «praeterea transuersis itineribus | ||||||
III 94,9 | cotidie castra mouere, iuxta ac si hostis adesset, uallo atque | ||||||
III 94,10 | fossa munire». similiter atque Terentius in Phormione: | ||||||
233b22 | e | 94,10 | book 16 | 4228 | +similiter: | ||
III 94,11 | «ne simili utamur fortuna atque usi sumus». | ||||||
III 94,12 | continuatiuae sunt, quae continuationem et consequentiam rerum | ||||||
233b24 | f | 94,12 | book 16 | 4224 | +continuativae: | ||
III 94,13 | significant, ut si, cum εἰ Graecum significat, quando enim ἐάν, | ||||||
III 94,14 | causalis est. similiter siue, sin, seu tam continuatiuae sunt quam causales. | ||||||
III 94,15 | proprie autem continuatiuae sunt, quae significant ordinem praecedentis rei | ||||||
III 94,16 | ad sequentem, ut si stertit, dormit et si aegrotat, pallet et si febri | ||||||
233b29 | 94,16 | book 16 | 4142 | si stertit dormit: | |||
III 94,17 | uexatur, calet. non enim conuerso ordine in his consequentiam sententiae | ||||||
III 94,18 | seruat oratio: non enim qui dormit omnimodo stertit, quomodo qui stertit | ||||||
III 94,19 | omnimodo dormit, nec qui pallet omnimodo aegrotat, quomodo qui aegrotat | ||||||
III 94,20 | omnimodo pallet, nec qui calet omnimodo et febri uexatur. et hae quidem [id est | ||||||
III 94,21 | continuatiuae] qualis est ordinatio et natura rerum, cum dubitatione aliqua | ||||||
233b36 | g | 94,21 | book 16 | 321 | +*aliquae: | ||
III 94,22 | essentiam rerum significant; subcontinuatiuae uero causam continuationis | ||||||
III 94,23 | ostendunt consequentem cum essentia rerum, ut quoniam, quia, ut | ||||||
III 94,24 | quoniam ambulat, mouetur; quia sol super terram est, dies est: utrumque | ||||||
III 94,25 | enim significat fieri ordine consequenti. quidam tamen et has et | ||||||