Grammatici Latini II, p. 356: Priscian, book 7 (De ceteris casibus)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)
II 356,1 | «alituum pecudumque genus sopor altus habebat». | ||||||
II 356,2 | a boue quoque bouum debet fieri; sed hoc nomen notandum, quod u | ||||||
II 356,3 | consonantem assumunt obliqui singulares hiatus causa, abiciunt autem est | ||||||
II 356,4 | quando plurales. Virgilius in III: | ||||||
134a18 | a | 356,4 | book 7 | 52 | +virgilius: | ||
II 356,5 | «huc ubi delati portus intrauimus, ecce / | ||||||
II 356,6 | laeta boum passim campis armenta uidemus». | ||||||
II 356,7 | idem in VIII: | ||||||
134a20 | b | 356,7 | book 7 | 52 | +idem: | ||
II 356,8 | «reddidit una boum uocem uastoque sub antro». | ||||||
II 356,9 | datiuus autem et ablatiuus eius nominis per syncopam semper mediae | ||||||
II 356,10 | proferuntur syllabae, bobus pro bouibus. Horatius in epodo: | ||||||
II 356,11 | «beatus ille, qui procul negotiis / | ||||||
II 356,12 | paterna rura bobus exercet suis». | ||||||
II 356,13 | nominatiuus uero pluralis et accusatiuus et uocatiuus, qui similes sunt, | ||||||
II 356,14 | raro abiciunt u consonantis loco positam. Virgilius in bucolico: | ||||||
134a27 | c | 356,14 | book 7 | 52 | +virgilius: | ||
II 356,15 | «ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum». | ||||||
II 356,16 | idem in VIII: | ||||||
134a28 | d | 356,16 | book 7 | 52 | idem: | ||
II 356,17 | «discessu mugire boues». | ||||||
II 356,18 | in eodem: | ||||||
II 356,19 | «abstractaeque boues abiurataeque rapinae». | ||||||
134a30 | 356,19 | book 7 | 11 | rapínae | |||
II 356,20 | de datiuo et ablatiuo plurali tertiae declinationis | ||||||
II 356,21 | datiuus et ablatiuus pluralis tertiae declinationis nascitur a singulari | ||||||
II 356,22 | genetiuo interiecta bu, ut huius hominis his et ab his hominibus, | ||||||
II 356,23 | huius exulis his et ab his exulibus, huius numinis his et ab his | ||||||
II 356,24 | numinibus, huius disparis his et ab his disparibus, huius felicis his et | ||||||
II 356,25 | ab his felicibus, toreuma toreumatis his et ab his toreumatibus. in | ||||||
II 356,26 | huiuscemodi tamen, id est neutris a finitis, quae sunt Graeca, frequenter | ||||||