Grammatici Latini II, p. 428: Priscian, book 8 (De uerbo)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)
II 428,1 | «animosaque regum / | ||||||
II 428,2 | corda licet longe praesciscere»), | ||||||
II 428,3 | dormio dormisco, sentio sentisco (Terentius in adelphis: | ||||||
II 428,4 | «hoc uilli edormiscam». | ||||||
II 428,5 | idem in heautontimorumeno: | ||||||
II 428,6 | «ne tu id persentisceres»), | ||||||
155a19 | 428,6 | book 8 | 111[?] | tú | |||
II 428,7 | labo labasco (idem in eunucho: | ||||||
II 428,8 | «labascit uictus uno uerbo»), | ||||||
II 428,9 | integro integrasco (idem in Andria: | ||||||
II 428,10 | «uah perii, hoc malum integrascit»). | ||||||
II 428,11 | et notandum, quod in passiua significatione positum est inchoatiuum, cum | ||||||
II 428,12 | primitiuum eius actiuum sit. similiter hio hisco, amo amasco, | ||||||
155a25 | f | 428,12 | 155a2 | book 8 | 571 | hio: | |
II 428,13 | misereor miseresco (sed magis a misereo est, quo uetustissimi sunt usi, ut | ||||||
II 428,14 | supra dictum est. Ennius in V annalium: | ||||||
II 428,15 | «cogebant hosteis lacrimantes, ut misererent». | ||||||
II 428,16 | ex quo impersonale est miseret et miseretur. Lucius Crassus in | ||||||
II 428,17 | legis Seruiliae suasione: «neque me minus uestri quam mei | ||||||
II 428,18 | miserebitur». nam a misereor, quod est deponens, nec inchoatiuum in | ||||||
II 428,19 | o desinens nec impersonale posset nasci), uiuo uiuisco, unde | ||||||
II 428,20 | reuiuisco. Terentius in hecyra: | ||||||
II 428,21 | «ille reuiuiscet † numquam». | ||||||
II 428,22 | uesperasco quoque uidetur quasi a uespero uesperas uerbo deriuari. | ||||||
155a34 | 428,22 | book 8 | 53 | vesperasco: | |||
155a35 | g | 428,22 | book 8 | 541 571 | quasi: |