Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini II, p. 366: Priscian, book 7 (De ceteris casibus)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)

II 366,1

de genetiuo et datiuo casu singulari quintae declinationis

II 366,2genetiuus et datiuus eius declinationis sunt similes; fiunt enim
II 366,3extrema s nominatiui abiecta et assumpta i, ut hic dies huius diei huic
II 366,4diei, haec facies huius faciei huic faciei. et seruant quidem
II 366,5productionem nominatiui, si i habeat paenultimam, ut acies aciēi, rabies
II 366,6rabiēi; sin autem consonantem habeat ante es, corripitur e tam in genetiuo
II 366,7quam in datiuo, ut haec fides fidĕi, res rĕi, spes spĕi, plebes
II 366,8plebĕi. ueteres tamen frequentissime inueniuntur similem ablatiuo protulisse
II 366,9in hac declinatione tam genetiuum quam datiuum, ut Sallustius in
II 366,10historiis libro I: «dubitauit acie pars», pro aciei, et Virgilius in
II 366,11I georgicon:
136b39e366,11book 752 *virgilius: (m.l.) virgilii/ georgicon/ .II.o
II 366,12«libra die somnique pares ubi fecerit horas»,
II 366,13die pro diei. Ouidius quoque in III metamorphoseon fide
II 366,14pro fidei posuit:
II 366,15«prima fide uocisque ratae temptamina sumpsit».
II 366,16idem in VI:
II 366,17«utque fide pignus dextras utriusque poposcit».
II 366,18

de accusatiuo singulari quintae declinationis

II 366,19accusatiuus a nominatiuo fit mutata s in m et necessario correpta e.
II 366,20numquam enim ante m terminalem longa inuenitur uocalis, ut hunc
II 366,21meridiĕm, hanc rĕm.
II 366,22

de uocatiuo casu singulari quintae declinationis

II 366,23uocatiuus similis est nominatiuo: hic meridies o meridies.

 

previous pagenext page