Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini II, p. 363: Priscian, book 7 (De ceteris casibus)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)

II 363,1etiam in uis diuisas proferentes genetiuum. Terentius in
II 363,2heautontimorumeno:
II 363,3«texentem telam studiose ipsam offendimus, /
II 363,4mediocriter uestitam ueste lugubri, /
II 363,5eius anuis causa, opinor, quae erat mortua».
135b35f363,5150book 725 (huius) anuis: .i. uandí as anus
[‘i.e. from anus’] [analysis]
II 363,6

de datiuo singulari quartae declinationis

II 363,7datiuus eius declinationis fit a genetiuo abiecta s et addita i, sed
II 363,8corripitur paenultima, ut huic senatŭi, manŭi. est tamen quando
II 363,9poetae metri causa pro eo ablatiuo utuntur. Virgilius in I Aeneidos:
II 363,10«parce metu, Cytherea, manent inmota tuorum /
135b41g363,10book 752 parce .. etc.: (m.l.) virgilius
II 363,11fata tibi»,
II 363,12pro metui. idem in IIII georgicon:
II 363,13«namque aliae uictu inuigilant»,
135b43h363,13book 752 nanque .. etc.: (m.l.) virgilii/ georgicon .IIII.
II 363,14pro uictui. in eodem:
135b44i363,14book 752 eodem: (m.l.) virgilius
II 363,15«concubitu indulgent»,
II 363,16pro concubitui.
II 363,17

de accusatiuo singulari quartae declinationis

II 363,18accusatiuus quartae declinationis a nominatiuo fit mutata s in m:
II 363,19hunc senatum, hanc manum.
II 363,20

de uocatiuo singulari quartae declinationis

II 363,21uocatiuus similis est nominatiuo: hic senatus, haec manus, o
II 363,22senatus, o manus.
II 363,23

de ablatiuo singulari quartae declinationis

II 363,24ablatiuus a genetiuo fit abiecta s, producit enim u: ab hoc senatū,
II 363,25ab hac manū.
II 363,26

de nominatiuo plurali quartae declinationis

II 363,27nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus pluralis in hac declinatione

 

previous pagenext page