Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL III, p. 98

Book 16: De coniunctione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 98,1aut lux est aut tenebrae; dubitatiue, ut aut prodest aut non prodest
III 98,2diuitias quaerere.
III 98,3subdisiunctiuae sunt, quae uoce disiunctiuarum utrumque tamen esse
III 98,4significant, uel simul, ut copulatiuae, uel discrete. simul, ut Terentius
III 98,5in eunucho:
III 98,6«uel rex semper maximas /
III 98,7mihi gratias agebat»,
III 98,8pro etiam rex. idem in Phormione:
III 98,9«uel oculum † excludito, est ubi uos ulciscar locus»,
III 98,10et Alexander siue Paris pro Alexander, qui et Paris dicitur; similiter
III 98,11Mars siue Mauors, Gradiuus uel Maspiter, praesul est bellorum. discrete
III 98,12utrumque tamen esse significat, ut toto die uel legit iste uel cogitat;
III 98,13significat enim et legere et cogitare, sed non simul utrumque facere, sed aliis
III 98,14horis legere, aliis cogitare. similiter remex uel expellit remum uel
234b42o98,14book 16212 +remex: .i. gubernator
235a m.s.abook 1659 (m.s.) ...?
III 98,15attrahit, cum simul paene utrumque fieri intellego, sed distincte. alius enim
III 98,16motus pellentis, alius trahentis. similiter si dicam uel tunicam mihi
III 98,17accommoda uel etiam paenulam, subdisiunctiuum est; uideor enim in alterius
235a2b98,17book 16215 +penulam: (m.l.) penula est genus/ vestimenti cum fim/bris longis
III 98,18petitione libenter utrumque accipere. sed potest hic etiam disiunctiua esse,
III 98,19aliud est enim alterutrum petere, aliud utrumque. ergo si dicam uel
III 98,20tunicam uel paenulam, alterutram ostendo; cum uero addam uel etiam
III 98,21tunicam, ostendo uel unam rem uelle uel duas, quod est disiunctiuum.
III 98,22inuenitur tamen uel coniunctio etiam deminutionem significans, ut Lucanus
III 98,23in VII:
III 98,24«o felix, si te uel sic tua Roma uideret».
III 98,25disertiuae uel electiuae sunt, quando diuersis propositis aliquid ex eis
III 98,26nos eligere ostendimus, ut diues esse uolo quam pauper. Terentius
III 98,27in Andria:

 

previous page | next page