Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL III, p. 96

Book 16: De coniunctione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 96,1quas ob res. ne quoque, quando ἵνα μή significat, coniunctio est
III 96,2causalis, ut Virgilius in II Aeneidos:
III 96,3«ne recipi portis aut duci in moenia possit /
234a30e96,3book 1652 ne .. etc.: (m.l.) virgilius
234a3196,3book 1613 possit .
III 96,4neu populum antiqua sub religione tueri».
III 96,5et nota, aut quoque et neu hic pro copulatiuis esse coniunctionibus.
234a3296,5book 16111[?] híc
III 96,6inuenitur etiam ne pro neque, quae copulatiua est coniunctio; sub una
III 96,7enim abnegatione copulat res, quomodo et nec. Lucanus in I:
III 96,8«nec se Roma ferens».
III 96,9Cicero in III inuectiuarum: «ne dici quidem opus est, quanta
III 96,10deminutione ciuium». Terentius in eunucho:
III 96,11«non eam? ne nunc quidem, /
III 96,12cum accersor ultro?»
III 96,13pro neque nunc. hoc autem, id est ne, quando μή uel πάνυ significat,
III 96,14aduerbium est. inuenitur tamen etiam uerbum pro aduersatiua coniunctione
III 96,15cum aduerbio, ut quamuis pro quamquam et pro etsi, quomodo et
III 96,16licet et licebit. Virgilius in XI:
III 96,17«dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur»,
234a42f96,17book 1652 dicam .. etc.: (m.l.) virgilius
III 96,18pro quamquam minetur. Lucanus in VII:
III 96,19«omnia maiorum uertamus busta licebit, /
234b2a96,19book 16212 +busta: .i. sepulchra
234b296,19book 1613 licebit .
III 96,20et stantes tumulos et qui radice uetusta /
234b396,20book 1613 vetusta .
III 96,21effundere suas uictis conpagibus urnas, /
234b3b96,21book 16212 +compaginibus: .i. ossibus
234b496,21book 1613 urnas .
III 96,22plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur».
III 96,23et proprie causales sunt, quae [causam antecedentem] causatiua, id est
III 96,24res ex causa antecedente euenientes, significant, ut doctus sum, nam legi;
III 96,25«Aeole, namque tibi diuum pater atque hominum rex /
234b7c96,25book 1652 eole .. etc.: (m.l.) virgilius
234b896,25book 1613 rex .
III 96,26et mulcere dedit fluctus et tollere uento»,

 

previous page | next page