Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL III, p. 84

Book 15: De aduerbio, de interiectione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 84,1sub, in et similia; aduerbia uero, quae coniungi solent casualibus, etiam
III 84,2per ellipsin casualium licet proferre, ut
230b41aa84,2book 15212 +ellimpsin: .i. defectionem
230b41bb84,2book 15423 +casualium: .i. partium
III 84,3«pone subit coniunx»
230b42cc84,3book 1552 pone .. etc.: (m.l.) virgilius
230b42dd84,3book 15572 +pone: .i. quasi post illum
231a m.s.a224book 1559 (m.s.) medon lai
231a m.s.bbook 1559 (m.s.) criste benedic
III 84,4et ultra citraque nihil est. et quod aduerbia etiam per se habent aliquam
III 84,5certam significationem, praepositiones uero non, ut si dicam de uel in,
III 84,6nescio per se quid significant, nisi coniungantur cum aliqua dictione. si
III 84,7enim dicam de partibus orationis, aliam habet significationem et si dicam
III 84,8de loco in locum aliam. in superiore enim τὸ περί, in sequenti τὸ ἀπό
III 84,9significat; similiter deduco κατάγω, descendo κατέρχομαι. extra uero et
III 84,10pone et supra indubitabilem habent loci significationem, ex quo
III 84,11ostenduntur magis aduerbia esse. sunt quaedam unam loci significationem
III 84,12habentia, quae est ad locum, ut horsum, istorsum, deorsum, sursum,
III 84,13sinistrorsum, dextrorsum. similiter aduerbia ostenduntur composita,
III 84,14Italiámuersus, Siciliámuersus, quae ipse accentus ostendit esse composita, nisi si
III 84,15dicamus, quod uersus inclinat sibi supraposita nomina.
III 84,16dehortatiuum est ne. hoc etiam accipitur pro neque et pro ut non
III 84,17et pro ualde: pro neque, ut Cicero in III inuectiuarum: «ne dici
III 84,18quidem opus est», pro neque opus est dici; pro ut non Terentius
231a1784,18book 154122 terrentius: " (231a18=84,21) idem: "
III 84,19in adelphis:
III 84,20«ne dicam dolo»,
III 84,21pro ut non dicam dolo; pro ualde, ut idem in Andria:
III 84,22«ne illa illum haut nouit, cuius causa haec incipit».
III 84,23abnegatiuum est, ut non, haut, numquam, minime. sciendum tamen,
III 84,24quod etiam aliae partes accipiuntur pro aduerbiorum diuersis
III 84,25significationibus, et est quando duae pro una, ut nullomodo, nullatenus, quomodo et
III 84,26aduerbia loco nominum posita inuenimus, ut Virgilius in VII:
III 84,27«sponte sua».
III 84,28similiter et:

 

previous page | next page