Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL III, p. 81

Book 15: De aduerbio, de interiectione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 81,1temporalia, quae praeteritum tempus significant solum, ut pridem, nuper, antea,
III 81,2nudiustertius; sunt alia, quae praesens, ut nunc, praesto, uel et
III 81,3praesens et non multo ante praeteritum perfectum, ut modo. Terentius
III 81,4in adelphis:
III 81,5«modo dolores, mea tu, occipiunt primulum».
III 81,6idem in heautontimorumeno:
III 81,7«age modo; hodie sero ac nequiquam uoles».
III 81,8idem in Andria:
III 81,9«praeteriens modo /
III 81,10† mihi apud forum [dixit], uxor tibi ducenda est,
III 81,11Pamphile, inquit».
III 81,12idem in eunucho:
III 81,13«uenit Chaerea :: /
III 81,14fraterne? :: ita :: quando? :: hodie :: quam dudum? ::
III 81,15modo».
III 81,16accipitur et pro infinito, quomodo et nunc. idem in eadem:
III 81,17«modo ait modo negat».
III 81,18inuenitur etiam pro dumtaxat. Virgilius in IIII Aeneidos:
III 81,19«si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur».
230a33e81,19book 1552 si .. etc.: (m.l.) virgilius
III 81,20alia futurum, ut cras, postridie, perendie; alia communia diuersorum
230a34f81,20book 15212 +perindie: post crastina
III 81,21temporum, ut olim, dudum, quondam. Virgilius in IIII
230a36g81,21book 1552 virgilius: (m.l.) virgilii/ georgicon/ IIII
III 81,22georgicon:
III 81,23«deprensis olim statio tutissima nautis»,
230a36h81,23book 15212 +olim: dudum
III 81,24infinite dixit olim, praeterito Horatius in I sermonum:
III 81,25«olim truncus eram ficulnus, inutile lignum»;
III 81,26praesentis Virgilius in II georgicon:
III 81,27«ac iam olim seras posuit cum uinea frondes, /
230a39i81,27book 1552 ac .. etc.: (m.l.) virgilii/ II/ georgicon
230a4081,27book 1513 [fron]des .
III 81,28frigidus et siluis aquilo decussit honorem, /
230a40k81,28book 1552 frigidus .. etc.: (m.l.) virgilius
230a4081,28book 1513 honorem .

 

previous page | next page