Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL III, p. 80

Book 15: De aduerbio, de interiectione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 80,1bene belle; primus primulus: primum primulum; longus longulus: longe
III 80,2longule.
III 80,3inueniuntur tamen pauca, quae quamuis a nominibus non deriuentur,
III 80,4tamen habent comparatiua [uel diminutiua], ut saepe saepius saepissime.
III 80,5antiqui tamen et saepior et saepissimus protulisse inueniuntur, sicut
III 80,6ultra ulterius ultime: ulterior ultimus. non enim aduerbia a nominibus,
III 80,7sed ab aduerbiis huiuscemodi nomina nascuntur: supra superius supreme;
III 80,8superior supremus; citra citerius citime: citerior citimus; extra exterius
III 80,9extreme: exterior extremus; infra inferius infime: inferior infimus; diu
III 80,10diutius diutissime: diutior diutissimus; nuper nuperius nuperrime: antiqui
III 80,11nuperus nuperior nuperrimus. ocior quoque ocissimus et ocius
III 80,12ocissime; a Graeco est ὠκύς, ideo habuit comparationem (satis quoque,
III 80,13quia pro sufficiens accipitur, quomodo supra diximus, ideo habuit
III 80,14comparationem). attendendum igitur, quod non inueniuntur comparatiua
III 80,15aduerbia, nisi sint adiuncta comparatiuis nominibus, diminutiua tamen
III 80,16rarissime, ut clam clanculum. Terentius in eunucho:
III 80,17«cum in cellulam ad te patris penum omnem
230a6a80,17book 15212 +penum: .i. substantiam
230a6b80,17book 15212 +congerebam: colligebam
III 80,18congerebam clanculum».
230a6c80,18book 15212 +clanculum: .i. occulte
III 80,19deriuantur autem a nominibus, ut sapiens sapienter, a pronominibus, ab
III 80,20ille illic; a uerbis, detero deterius; a participiis, indulgens
III 80,21indulgenter; a praepositionibus, ex extra; sub subter; in inter.
III 80,22figurae aduerbiorum sunt tres, simplex, composita, decomposita.
III 80,23simplex, ut diu, huc; composita, ut interdiu, adhuc; decomposita, quae
III 80,24a compositis deriuatur, ut a potente potenter, a misericorde
230a15d80,24book 1525[?] +misericorde: .i. a miseratim 7 corde
III 80,25misericorditer, ab indocto indocte, ab imprudente imprudenter. haec tamen,
III 80,26quae et simplicia habent aduerbia, etiam composita possunt esse, ut docte
III 80,27indocte; prudenter imprudenter; nam efficaciter sine dubio
III 80,28decompositum est, cum a simplici aduerbio non componitur, sed a nomine
III 80,29composito deriuatur.
III 80,30significatio aduerbiorum diuersas species habet. sunt enim

 

previous page | next page