Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL III, p. 76

Book 15: De aduerbio, de interiectione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 76,1Plautus in captiuis:
III 76,2«utroqueuorsum rectum est ingenium meum».
III 76,3haec enim quoque composita esse uidentur, cum sub uno accentu
228b19b76,3book 1552 accentu: (m.l.) Accentus
III 76,4proferantur; melius tamen dicemus, quod inclinant sibi supra posita nomina.
228b20c76,4book 15212 4224 (non) inclinant: .i. trahunt ad se adverbia
III 76,5similiter actutum deriuatiuum est ab actu, id est celeritate. Virgilius
III 76,6in VIIII:
III 76,7«tum cetera reddet /
228b22d76,7book 1552 tum .. etc.: (m.l.) virgilius
III 76,8actutum pius Aeneas atque integer aeui /
III 76,9Ascanius».
III 76,10nomina quoque loco aduerbiorum in eadem terminatione inueniuntur, ut
III 76,11multum, primum, nimium, parum pro paruum. Lucanus in V:
III 76,12«et quam nimiumque parumque /
III 76,13distulimus»
III 76,14pro et multum et paruum. Cicero in IIII de re publica: «non enim
III 76,15facile ualenti populo resistitur, si aut nihil iuris impertias
III 76,16aut parum», pro paruum.
III 76,17in n pauca inueniuntur, ut en, forsan, forsitan.
III 76,18in r primitiua cur et per, quando pro ualde accipitur, deriuatiua
III 76,19a nominibus uel participiis tertiae declinationis inueniuntur in ter
III 76,20exeuntia. sed si in ens desinat nominatiuus, is genetiui in er conuertunt,
III 76,21ut sapiens sapientis sapienter; prudens prudentis prudenter; indulgens
III 76,22indulgentis indulgenter; diligens diligentis diligenter. alia uero assumunt
III 76,23datiuo ter paenultima correpta, ut fortis forti fortĭter, utilis utili utilĭter,
III 76,24felix felici felicĭter, audax audaci audacĭter (sed per syncopam in usu est
III 76,25frequentiore audacter. Terentius in Phormione:
III 76,26«minus multo audacter, quam nunc laedit, laederet».
III 76,27Sallustius tamen historiarum II audaciter protulit secundum
III 76,28analogiam et Cicero pro Sexto Roscio: «multa scelerate, multa

 

previous page | next page