Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL III, p. 74

Book 15: De aduerbio, de interiectione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 74,1in eodem:
III 74,2«oh, /
III 74,3illud uide, os ut sibi distorsit carnifex».
III 74,4idem in Andria:
III 74,5«† dicturane es quod rogo? :: au».
228a11e74,5book 1537 +au: interiectio dolentis
III 74,6Virgilius in II Aeneidos:
III 74,7«ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo /
228a12f74,7book 1552 ei .. etc.: (m.l.) virgilius
III 74,8Hectore».
III 74,9idem in eodem:
228a13g74,9book 1552 idem: (m.l.) virgilius
III 74,10«heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis».
III 74,11in c primitiua inueniuntur sîc, donĕc (quod etiam donicum
III 74,12antiqui dicebant. Plautus in captiuis:
III 74,13«ausculta, tum scies: /
III 74,14ego me amitti, donicum ille huc redierit»)
III 74,15et deriuatiua pronominum illîc, istîc, hûc, illûc, istûc, hīnc, illīnc,
228a20''74,15book 1512 istíc
III 74,16istīnc, hâc, istâc, illâc. et omnia uel natura uel positione producunt
III 74,17extremam syllabam excepto donĕc et in fine circumflectuntur, si uocalem
228a20"74,17book 1558 (m.l.) /¹ (circunflectuntur ex circunflectitur corr. prima man.)
III 74,18longam habuerint natura. composita quoque inueniuntur, ut adhuc,
III 74,19abhinc, dehinc.
III 74,20in l pauca inueniuntur: semel, pol, edepol; uel etiam coniunctio
III 74,21pro ualde frequenter inuenitur. Cicero pro Murena: «uel maximum
228a25h74,21book 15543 212 +vel: .i. pro valde
III 74,22bellum populum Romanum cum rege Antiocho gessisse».
III 74,23in am primitiua clam, coram; deriuatiua uel composita nequiquam,
228a29i74,23book 15212 +[ne]quiquam: .i. inutiliter
228a29k74,23224book 15211?[?] +neutiquam: negand
III 74,24nequaquam, neutiquam. praeterea quam, quando est similitudinis uel
III 74,25comparationis siue electionis, aduerbium accipitur (Virgilius in XI:
228a31l74,25book 1552 virgilius: (m.l.) virgilius
III 74,26«quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto».
III 74,27Sallustius: «mare Ponticum dulcius quam cetera»), quamuis
III 74,28interpretatio eius, id est ἤπερ, apud Graecos coniunctio sit electiua.
III 74,29bifariam etiam et trifariam et omnifariam composita sunt a ferendo et
228a35m74,29book 15212?[?] +ferendo: pronuntiando
III 74,30praepositis dictionibus.

 

previous page | next page