Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL III, p. 56

Book 14: De praepositione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 56,1«huic supera duplices umeros adfixa uidetur /
III 56,2stella micans tali specie talique nitore».
III 56,3a super deriuatiua fiunt superbus, superus, supremus.
223b30n56,3book 1434 +super: .i. adverbium
III 56,4cum apud Graecos omnes praepositiones, quae sunt decem et octo,
III 56,5ut praediximus, et componi possunt et apponi, apud Latinos sunt
III 56,6quedam, quae et componuntur et apponuntur, ut ad, ob, per, a, ab, abs,
III 56,7de, e, ex, ante, circum, contra, inter, post, trans, praeter, pro, prae.
III 56,8sunt quae numquam componuntur, ut apud, citra, circa, erga, extra,
III 56,9infra, iuxta, pone, prope, secundum, ultra, supra, quorum pleraque
III 56,10aduerbiorum uim habent, ut ostendimus. sunt quae numquam apponuntur,
III 56,11ut di, dis, re, se, am, con. haec enim sex semper in compositione
III 56,12inueniuntur, quas, quamuis, cum per se poni non possunt, separatae in
III 56,13contextu orationis ideoque partes orationis dici uera ratione non possunt,
III 56,14tamen, quia uim et significantiam habent praepositionum et in ipsa
III 56,15compositione semper praepositiuae sunt, ideo praepositionibus connumerauerunt.
III 56,16et di quidem et dis eandem significationem habent, quomodo ab
III 56,17et abs. sunt autem separatiuae, ut diuido, diduco; distraho, discurro,
224a5a56,17book 14212 23 +divido: (m.s.) divido .i. unum ab altero separo
224a5b56,17book 14212 23 +diduco: (m.s.) diduco autem amicum abeuntem persequor
III 56,18quod apud Graecos διά praepositio facit. et sciendum, quod tunc dis
III 56,19praeponitur, quando sequitur c uel f uel p uel s uel t uel i loco
III 56,20consonantis, ut discumbo, discutio; differo, diffido, diffundo, in quibus s in
III 56,21f conuertitur euphoniae causa; displiceo, disputo, disperdo; dissicio,
224a14''c56,21book 14212 +dissitio: dispendo dissipo
III 56,22dissero; distraho, disturbo, distorqueo; disiectus, disiungo. aliis uero
III 56,23quibuscumque consonantibus sequentibus di praeponitur: dimitto, diruo,
III 56,24diduco, digero, diluo. et ubique producitur di, excepto dĭrimo et
224a12 d56,24book 14212 +disertus: eloquens
III 56,25dĭsertus. Lucanus in IIII:
III 56,26«dĭrimit tentoria gurges».
224a13 56,26book 1458 (m.l.) . (tentoria ex temptoria (?) in ras.; cf. Ms. K)
III 56,27idem in eodem:

 

previous page | next page