Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL III, p. 125

Book 17: De constructione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

III 125,1est articulus praepositiuus, et αὐτός, quod est pronomen relatiuum; apud
III 125,2nos uero una pars est composita ab is et demum per apocopen um,
III 125,3quomodo exin pro exinde et dein pro deinde. qui uero, quod
III 125,4interpretatur ὅστις (quod est subiunctiuus articulus cum nomine
III 125,5infinito apud illos, apud nos uero una pars et simplex, quae relatiua est τοῦ
III 125,6quis infiniti uel interrogatiui), potest subiunctiui loco articuli accipi,
243a10b125,6book 17543 potest: (m.l.) quomodo enim apud graecos ostiy quod interpretatur qui/ loco .oy articuli subiunctivi/ accipitur. sic apud nos qui loco oy/ fit. hoc quando relativum est nomini interrogativo/ quis .-
III 125,7quomodo et Graeci τὸ ὅστις frequentissime ponunt loco ὅς articuli
III 125,8subiunctiui, nisi in diuidendis: in illis enim nec nos qui nec illi ὅστις
243a12c125,8book 17543 (in) dividendis: quia in illis non potest loco .oy. accipi .-
III 125,9ferunt. sed illi articulis subiunctiuis utuntur, nos uero pronominibus uel
III 125,10nominibus, ut τῶν ἀνθρώπων οἱ μέν εἰσιν ἀγαθοί, οἱ δὲ πονηροί; nos
III 125,11dicimus hominum hi sunt boni, illi mali uel alii sunt boni, alii mali;
III 125,12τῶν δύο Αἰάντων ὃς μὲν Τελαμῶνος, ὃς δὲ Ὀϊλέως υἱὸς ἐγένετο, duorum
III 125,13Aiacum alter Telamonis, alter Oïlei filius fuit uel hic Telamonis, ille
III 125,14Oïlei filius fuit (et sciendum, quod in huiuscemodi constructione
III 125,15diuiduorum, si per praesumptionem, id est κατὰ πρόληψιν, praeponitur plurale
243a21d125,15book 17212 +(per) presumptionem: .i. anticipationem
III 125,16uerbum ad utrumque sequens, licet nominatiuum anteferre, ut aquilae
III 125,17deuolauerunt, haec ab oriente, illa ab occidente; sin ad ea, quae diuiduntur,
III 125,18singulariter uerba consequentur, genetiuum oportebit praeponi pluralem
III 125,19diuidendum, ut aquilarum altera deuolauit ab oriente, altera ab

 

previous page | next page