Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL II, p. 462

Book 9: De generali uerbi declinatione

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

II 462,1accipienda. igitur participia quoque supra dictorum uerborum
II 462,2rationabiliter per p et t scribuntur: scriptus, nuptus, et nomina ex his deriuata:
II 462,3scriptor, nuptiae).
II 462,4c modo manet, ut a doceo docui, facio feci; modo duplicatur,
II 462,5ut cano cecini, cado cecidi, caedo cecidi; modo transit in s, ut
165b22462,5book 912 cicídi
II 462,6mulceo mulsi, farcio farsi; modo in x, ut duco duxi, sancio sanxi.
II 462,7d manet eadem: candeo candui, defendo defendi; duplicatur:
II 462,8perdo perdidi, credo credidi; transit in s: laedo laesi; uel in duas
II 462,9s: cedo cessi.
II 462,10f manet: ferueo ferui, frango fregi; duplicatur: fallo fefelli.
II 462,11g seruatur eadem: egeo egui, lego legi; uel mutatur in s, ut
II 462,12algeo alsi, turgeo tursi, mergo mersi; uel in x: frigeo frixi, augeo
165b29e462,12book 9212 +turgeo: .i. inflo
II 462,13auxi, tingo tinxi, pingo pinxi; subtrahitur: gigno genui.
II 462,14h est ubi manet integra: habeo habui; est ubi mutatur in x: traho
II 462,15traxi, ueho uexi.
II 462,16l manet per se, ut oleo olui, alo alui, occulo occului; uel
165b34f462,16165b3book 9211 541 l: .i. sí feisine 7 ní bí ní tarahesi ar is feidligud disi diambé són
II 462,17mutatur in s, ut uello uulsi; uel subtrahitur, ut percello perculi, pello
II 462,18pepuli.
II 462,19m manet: timeo timui, emo emi; assumit ps: demo dempsi,
II 462,20como compsi, promo prompsi; geminatur, ut mordeo momordi;
165b37g462,20book 9212 +como: .i. orno
II 462,21subtrahitur: rumpo rupi.
II 462,22n seruatur eadem, ut moneo monui; assumit s, maneo mansi;
II 462,23mutatur in s: pono posui; uel in ps: temno tempsi; uel in u loco
II 462,24consonantis: sterno straui, decerno decreui; subtrahitur: linquo liqui,
II 462,25uinco uici.
II 462,26p manet: sapio sapui, rapio rapui, pareo parui, peto petiui;
II 462,27repetitur: pello pepuli, parco peperci, pendeo pependi; assumit s:
II 462,28repo repsi, scalpo scalpsi; conduplicatur: reperio repperi.
II 462,29q manet eadem: quaero quaesiui, queo quiui; transit in s:
II 462,30torqueo torsi.

 

previous page | next page