Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL II, p. 326

Book 7: De ceteris casibus

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

II 326,1in aliis autem corripitur. quando autem producitur uel quando corripitur,
II 326,2cum de nominatiuo et genetiuo exposuimus dictum est. praeterea
II 326,3corripiunt praedictam paenultimam in ms uel bs uel ps uel x
II 326,4desinentia, si uocalem breuem ante eas consonantes habuerint, uelut hiĕms
II 326,5huius hiĕmis, caelĕbs caelĭbis, mancĕps mancĭpis, făx făcis, artifĕx
II 326,6artifĭcis; nec non producentia terminationem nominatiui corripiunt
II 326,7paenultimam genetiui: hic et haec et hoc pār huius păris, Lār Lăris,
II 326,8uās uădis, pēs pĕdis, Cerēs Cerĕris, compōs compŏtis, bōs bŏuis,
II 326,9sūs sŭis, grūs grŭis. corripientia quoque nominatiuum in quibusdam
II 326,10corripiunt paenultimam genetiui, in quibusdam producunt. producunt in
II 326,11al et in el neutra et in ar similiter neutra deriuatiua, ut hoc
II 326,12tribunăl huius tribunālis, ceruicăl ceruicālis, mĕl mēllis, fĕl fēllis,
II 326,13calcăr calcāris, lacunăr lacunāris, lucăr lucāris. in or quoque
126b24a326,13book 725[?] 55 calcar: a calce
126b24b326,13126b1book 7211 lucar: erchomul si .id.
126b24c326,13book 7215 563 +lucar: (m.d.) ┼- lucar vectigal/ vel aegrotatio/ quae fiebat in lucis
126b24d326,13book 7212 +lucar: vel negotiatio
II 326,14desinentia alia producunt, alia corripiunt paenultimam genetiui. producunt, ut
II 326,15hic cursor huius cursōris, hic et haec auctor huius auctōris;
II 326,16corripiunt: hic Hector huius Hectŏris, haec arbor huius arbŏris, hic et
II 326,17haec memor huius memŏris; quando uero producunt et quando
II 326,18corripiunt, cum de nominatiuo tractabatur docuimus. alia uero omnia, quae
II 326,19nominatiui terminationem corripiunt, similiter paenultimam genetiui
II 326,20corripiunt, ut toreumă toreumătis, Hannibăl Hannibălis, uigĭl uigĭlis,
II 326,21cornicĕn cornicĭnis, aggĕr aggĕris, uetŭs uetĕris, capŭt capĭtis.
II 326,22excipiuntur inquiĕs inquiētis, quod simplicis declinationem seruauit in
II 326,23composito, quamuis corripiat extremitatem nominatiui, similiter ŏs ōssis
II 326,24et lăc lāctis, quod quibusdam placet in nominatiuo per apocopam te
126b39e326,24126b2book 7543 lac: timmorte iar naicniud in nominativo. productum positio/ in genitivo.-
II 326,25proferri: hoc lacte enim dicebant antiqui.
II 326,26

de datiuo casu singulari tertiae declinationis

II 326,27datiuus tertiae declinationis nascitur a genetiuo abiecta s producta i:

 

previous page | next page