Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL II, p. 318

Book 7: De ceteris casibus

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

II 318,1[appellatiuum] huius ditis, haec uīs huius uis, hic et haec Samnīs
II 318,2huius Samnitis.
II 318,3in os correptam unum Latinum neutrum hoc ŏs huius ossis,
II 318,4quod etiam hoc ossum antiqui protulerunt. Gellius libro XXX:
II 318,5«caluariaeque eius ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque».
II 318,6in os productam Graeca et Latina masculini uel feminini uel neutri
II 318,7uel communis generis: hic herōs huius herois, hic nepōs huius nepotis,
II 318,8haec dōs huius dotis, hoc ōs huius oris, hic et haec compōs huius
124a27e318,8book 7212?[?] +compos: .i. sospes vel similis
II 318,9compotis.
II 318,10in us correptam Latina masculini uel feminini uel neutri uel
124a38318,10book 758 (m.l.) ox (herynys ex herynis leg. Erinys)
II 318,11communis duum uel trium generum: hic lepŭs huius leporis, haec Venŭs
II 318,12huius Veneris, hoc tempŭs huius temporis, hic et haec Ligŭs huius
II 318,13Liguris, hic et haec et hoc uetŭs huius ueteris.
II 318,14in us productam Graeca uel Latina masculina uel feminina uel
II 318,15communia uel neutra, ut hic Melampūs huius Melampodis, hic mūs huius
II 318,16muris, haec uirtūs huius uirtutis, hic et haec sūs huius suis, hoc
II 318,17tūs huius turis.
II 318,18in ys Graeca masculina uel feminina: hic amphibrachys huius
II 318,19amphibrachyis, hic Capys huius Capyis, haec Erinys huius Erinyis.
II 318,20in aes Latinum unum masculinum hic praes huius praedis et unum
II 318,21neutrum hoc aes huius aeris, cuius plurales obliqui in raro sunt usu,
II 318,22aera aerum aeribus. Cato in oratione, qua in senatu suasit, ut

 

previous page | next page