Browse

GL page

Search

Search in:

 

New version 2.0 (beta) available for testing (Nov 2017).

Hertz, ed., GL II, p. 267

Book 6: De nominatiuo et genetiuo casu

previous page | next page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

II 267,1feminina eiusdem terminationis correptae, si sint arborum nomina,
II 267,2secundae erunt declinationis, ut haec ornŭs huius orni, haec fagŭs fagi,
II 267,3haec pirŭs piri, haec cupressŭs cupressi. excipitur quercŭs, laurŭs,
II 267,4pinŭs, cornŭs, ficŭs, quae tam secundae quam quartae inueniuntur.
II 267,5Cicero in chorographia: «ibi quercorum rami ad terram
II 267,6iacent, ut sues quasi caprae ex ramis glande pascantur».
110a6a267,6book 652 +virgilius: (m.l.) virgilius
II 267,7Virgilius in VIII:
II 267,8«arma sub aduersa posuit radiantia quercu».
II 267,9Statius in VII Thebaidos:
II 267,10«cornu depressus Achiua».
II 267,11Virgilius in XI:
110a8b267,11book 652 +virgilius: (m.l.) virgilius
II 267,12«ferro sonat alta bipenni /
110a8267,12book 64111 ferro: : (110a9=267,12) bipenni: :
II 267,13fraxinus, euertunt altas ad sidera pinus».
110a9267,13book 64111 altas: " (110a10=267,13) pinus: "
II 267,14Cicero in II de oratore: «cum familiaris quidam quereretur,
II 267,15quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, amabo te,
II 267,16inquit, da mihi ex ista arbore, quos seram, surculos».
II 267,17Martialis in epigrammatibus:
II 267,18«dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci».
110a14c267,18book 6563 ficus: nomen fructus
II 267,19sin uero in productam us terminentur, ablata s, addita tis faciunt
II 267,20genetiuum, ut haec seruitūs huius seruitutis, uirtūs uirtutis, salūs salutis,
II 267,21senectūs senectutis, iuuentūs inuentutis. excipiuntur tellūs telluris,
II 267,22palūs paludis, quae duo non habuerunt t in genetiuo. palus tamen etiam
II 267,23correpta us inuenitur apud Horatium de arte poetica:

 

previous page | next page