Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini III, p. 70: Priscian, book 15 (De aduerbio, de interiectione)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)

III 70,1paruum. Lucanus in V:
III 70,2«et quam nimiumque parumque /
III 70,3distulimus».
III 70,4excipiuntur a duro durē et duriter, a largo largē et largiter, ab
III 70,5humano humanē et humaniter, ab inhumano inhumanē et inhumaniter,
III 70,6a firmo firmē et firmiter. Terentius in Andria:
III 70,7«primo haec pudice uitam, parce ac duriter /
III 70,8agebat».
III 70,9Cicero in III Verrinarum: «respondit illa ut meretrix non
III 70,10inhumaniter». idem in XIII Philippicarum: «putare aliquid
III 70,11moderate aut humane facturum». idem de re publica VI:
III 70,12«firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse
III 70,13uoluerunt». idem ad Pansam I: «de Antiocho fecisti humaniter».
III 70,14inueniuntur et alia, quibus tamen non est utendum. Pomponius in
III 70,15auctorato:
III 70,16«ludit nimium insaniter»,
III 70,17pro insane. seueriter quoque pro seuere Titinius in Prilia:
III 70,18«seueriter /
III 70,19hodie sermonem amica mecum contulit».
III 70,20idem «blanditer», «benigniter»; Plautus «amiciter», «auariter»,

 

previous pagenext page