Browse Priscian

GL page
(e.g. 10, 10b; range 1–249)

Search glosses

Search in:

Priscian, Ars grammatica: book 17 (De constructione)

Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 146 (not a transcription from the St Gall manuscript).

previous page next page

III 146,1quamuis ideo ponantur, ut unumquemque ab aliis omnibus discernant, incerta
III 146,2sint tamen, cum non possint omnes eius qualitates, quae illum separant
III 146,3ab aliis omnibus, ostendere absque demonstrationis auxilio, quae fit per
III 146,4pronomen. quamuis enim sciamus, quod poëta sit Virgilius et filius
III 146,5Maronis, cernentes eum, si posset fieri, nesciebamus, eius esse hoc nomen,
III 146,6nisi si qui nobis eum demonstrans dixisset: hic est Virgilius.
III 146,7propter quod per singulas figurationes separatus nominatiuus exigebat obliquos
249b1146,7book 1758 (m.l.) . (exigebatur Ms. exigebat H.)
III 146,8casus congruos proprietatis suae, ne fieret significatio tam confusa. inde
III 146,9etiam genera necessario subeunt, ut cum qualitate figurationis discernant
III 146,10etiam genus. inde inuentae sunt etiam adiectiuae positiones, ut
III 146,11consequentia nominibus communibus uel propriis compleantur, ut equo albus
III 146,12uel fortis, Platoni uero sapiens uel bonus adicitur, Marti Gradiuus
249b7146,12book 1758 (m.l.) . (grandivus Ms. Gradivus H.)
III 146,13et alia multa, quae possunt accidere. unde etiam compositiones sunt
III 146,14inuentae, ut beneficus, maleficus, omnipotens, quae ex accidentibus
III 146,15conficiebantur [quae sunt qualitatis uel quantitatis]. pronomina uero
III 146,16ea, quae ad nihil aliud aspiciunt per demonstrationem nisi ad propriam
III 146,17aliquam substantiam et ad ei accidentes qualitates, quae possunt oculis
III 146,18conspici, ut album uel nigrum, longum uel breue (uoce
III 146,19autem ipsa pronominis non manifestantur nisi substantiae), iure
III 146,20plurimas recusauerunt uocum figurationes, quippe cum singulae earum per
III 146,21singulos casus pro omnibus accipiantur nominibus: in omnibus enim rebus
III 146,22substantiae quidem singulae sunt, qualitates uero multae, quae nomine
III 146,23uolunt intellegi. quod si uerum est, naturaliter abstitit ab eis nominum
III 146,24consequens declinatio, ne, cum pro omnibus accipiantur nominibus, uni
249b20146,24book 1758 (m.l.) . (pro omnibus: vel pro nominibus add. prima man. sup. lin.)
249b m.i.abook 1759 (m.i.) spiritui sancto semper dignissima gloria
III 146,25eorum terminationi succedant. et cum unicam ad omnia, quae sunt,
III 146,26habeant significationem, ut una uoce generali proprietates omnium

 

previous page next page

Conspectus siglorum

Manuscripts

G
St Gall, Stiftsbibliothek, 904 (a. 851)
L
Leiden, Universiteitsbibliotheek, BPL 67 (a. 838)
K
Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. perg. CXXXII (s. IXb)
E
Paris, Bibliothèque nationale, Latin 10290 (s. IXc–d)
M
Milan, Biblioteca Ambrosiana, Cod. A 138 sup. (s. IX)
T
Dublin, Trinity College, MS 229 (C.1.8) (s. XI)

Lemmata

[ ]
the enclosed part is in the preceding or following line in the MS
+
the gloss is not in the hand of the usual glossator A (in all MSS)
*
the gloss explains a corrupt lemma and/or sentence

Glosses

7
et/ocus
.i.
id est/ed-ón
= spiritus asper
< >
part of the gloss is illegible [note: < > sometimes also enclose later additions in the MS; these are being revised and distinguished with ( )]
[ ]
letters which should be deleted
abc
letters marked as deleted (but legible) in the MS
Rijcklof Hofman, Pádraic Moran, Bernhard Bauer, St Gall Priscian Glosses, version 2.1 (2023) <http://www.stgallpriscian.ie/index.php?kV=3&kP=146> [accessed 19 April 2024]