Browse Priscian

GL page
(e.g. 10, 10b; range 1–249)

Search glosses

Search in:

Priscian, Ars grammatica: book 17 (De constructione)

Text of Priscian from Hertz ed., Grammatici Latini, vol. III, p. 139 (not a transcription from the St Gall manuscript).

previous page next page

The gloss you selected is highlighted in yellow.

III 139,1quoad quoque et infinitum et interrogatiuum et relatiuum est.
III 139,2accipitur enim pro quousque et pro quando, quod triplicem habet
III 139,3significationem, ut ostendimus. Terentius in Phormione:
III 139,4«quid? senem /
III 139,5quoad expectatis uestrum?»
III 139,6interrogatiue dixit. idem et relatiuum est, ut quoad iussisti, parui,
III 139,7infinitum: quoad libet, scribo. similiter quousque, usque ad quod
III 139,8tempus uel usque ad quem locum, et interrogatiuum et relatiuum et
III 139,9infinitum potest esse: interrogatiuum, ut Cicero in I inuectiuarum:
III 139,10«quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?»,
III 139,11relatiuum, ut quousque uisum est doctori, didici, infinitum, ut
III 139,12quousque uideatur tibi, uenio. et localia quidem aduerbia frequentissime
III 139,13pro temporalibus ponunt auctores, temporalia uero pro localibus
III 139,14nusquam, ut Virgilius in V:
247a29b139,14book 1752 virgilius: (m.l.) virgilius
III 139,15«hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim /
III 139,16gaudia pertemptant mentem»,
III 139,17hic pro tunc. idem in II Aeneidos:
247a31139,17book 17111[?] híc
247a31c139,17book 1752 idem: (m.l.) virgilius
III 139,18«inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto»,
III 139,19inde pro postea et deinde.
III 139,20quoniam de his, quae loco articulorum accipi possunt apud Latinos,
III 139,21in supra dictis ostendimus et de generaliter infinitis uel relatiuis uel
III 139,22interrogatiuis nominibus, quae relationis causa stoici inter articulos ponere
III 139,23solebant, et de aduerbiis, quae uel ex eis nascuntur uel eorum diuersas
III 139,24sequuntur significationes, consequens esse existimo, de pronominum quoque
III 139,25constructione disserere. articuli enim cum nominibus in oratione
III 139,26accipiuntur, ea uero pro nominibus. neque apud Graecos tamen pronomina
III 139,27demonstratiua, quippe praesentes ostendentia personas, quae in prima sunt
III 139,28cognitione, articulorum esse possunt capacia praepositiuorum, quibus
247a42d139,28book 17541 +cognitione: .i. ut hic
247b m.s.abook 1759 (m.s.) grácad
[‘croaking’] [analysis]
247b1b139,28book 173221 +quibus: .i. articulis
III 139,29Latinitas caret, sicut docuimus. et manifestum, quod ideo et casus recipiunt
III 139,30pronomina, ut pro toto nomine subeant, id est pro omnibus eius casibus,

 

previous page next page

Conspectus siglorum

Manuscripts

G
St Gall, Stiftsbibliothek, 904 (a. 851)
L
Leiden, Universiteitsbibliotheek, BPL 67 (a. 838)
K
Karlsruhe, Badische Landesbibliothek, Aug. perg. CXXXII (s. IXb)
E
Paris, Bibliothèque nationale, Latin 10290 (s. IXc–d)
M
Milan, Biblioteca Ambrosiana, Cod. A 138 sup. (s. IX)
T
Dublin, Trinity College, MS 229 (C.1.8) (s. XI)

Lemmata

[ ]
the enclosed part is in the preceding or following line in the MS
+
the gloss is not in the hand of the usual glossator A (in all MSS)
*
the gloss explains a corrupt lemma and/or sentence

Glosses

7
et/ocus
.i.
id est/ed-ón
= spiritus asper
< >
part of the gloss is illegible [note: < > sometimes also enclose later additions in the MS; these are being revised and distinguished with ( )]
[ ]
letters which should be deleted
abc
letters marked as deleted (but legible) in the MS
Rijcklof Hofman, Pádraic Moran, Bernhard Bauer, St Gall Priscian Glosses, version 2.1 (2023) <http://www.stgallpriscian.ie/index.php?kV=3&kP=139&id=13377> [accessed 28 March 2024]