Grammatici Latini II, p. 507: Priscian, book 10 (De praeterito perfecto tertiae coniugationis)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)
II 507,1 | similiter scabo scabi. idem Lucilius in VIIII: | ||||||
II 507,2 | «scaberat ut porcus contritis arbore costis». | ||||||
II 507,3 | unum excipitur incumbo incumbis, quod etiam incubo incubas secundum | ||||||
II 507,4 | primam coniugationem profertur, quod incubui facit praeteritum, et | ||||||
177a21 | d | 507,4 | book 10 | 4228 | omnia: | ||
II 507,5 | omnia a cubo composita, siue primae siue tertiae sint coniugationis, ut | ||||||
II 507,6 | accumbo uel accubo accubui, incubo uel incubo incubui. et nunc | ||||||
II 507,7 | quidem simplex eorum, id est cubo cubas, primae est coniugationis, | ||||||
II 507,8 | uetustissimi tamen et hoc et omnia, quae in ui faciunt diuisas praeteritum | ||||||
177a24 | e | 507,8 | book 10 | 3232 | hoc: | ||
II 507,9 | perfectum in prima coniugatione, etiam secundum tertiam solebant | ||||||
II 507,10 | declinare. supina uero in psi quidem terminantium praeteritum si in tum | ||||||
II 507,11 | conuertunt, ut scripsi scriptum, nupsi nuptum, in bi uero assumunt | ||||||
II 507,12 | tum, bibitum, lambitum, accubitum, unde et cubitus dicitur. et | ||||||
II 507,13 | notandum, quod, cum omnia in si terminantia praeteritum, sicut supra | ||||||
II 507,14 | docuimus, in sum terminant supinum, exceptis quartae coniugationis | ||||||
II 507,15 | uerbis, haec quoque, quae p uel m ante si habuerint, si in tum | ||||||
II 507,16 | conuertunt, ut nupsi nuptum, scalpsi scalptum, scripsi scriptum, demsi | ||||||
II 507,17 | demptum, sumsi sumptum, in quibus etiam p euphoniae causa | ||||||
177a33 | 507,17 | book 10 | 4121 | demptum: | |||
II 507,18 | interponitur, quod etiam in praeterito quibusdam placuit ascribere. | ||||||
II 507,19 | in bor deponentia mutant bor in psum et faciunt supinum, ut | ||||||
II 507,20 | labor lapsum. nulla autem alia causa est mutandae b in p ante s uel t | ||||||
II 507,21 | in principio syllabae positae, nisi euphonia, cuius ratio apud Graecos | ||||||
177a38 | 507,21 | book 10 | 4121 | [eupho]nia: | |||
177a38 | 507,21 | book 10 | 4111 | graecos: | |||
II 507,22 | quoque obseruantissimos eius seruata est in supra dictarum consonantium | ||||||
II 507,23 | scriptura, ut κρύβω ἔκρυψα κέκρυπται, λείβω ἔλειψα λέλειπται. pro ψ | ||||||
II 507,24 | enim Graeca nos in principio syllabae ps scribimus, ut nubo nupsi | ||||||
177a41 | 507,24 | book 10 | 4123 | nos: | |||
II 507,25 | nuptum, scribo scripsi scriptum, scalpo scalpsi scalptum. | ||||||
II 507,26 | in co, n antecedente, abiecta n et o in i conuersa faciunt | ||||||
II 507,27 | praeteritum, paenultima quoque producta, ut uinco uīci, conuinco conuīci | ||||||
177b2 | 507,27 | book 10 | 12 | víci | |||
177b3 | 507,27 | book 10 | 12 | convíci |