Grammatici Latini II, p. 352: Priscian, book 7 (De ceteris casibus)
Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. (See introduction for further notes.)
II 352,1 | marium, qui tamen in rarost usu genetiuus, apud Naeuium in carmine | ||||||
II 352,2 | belli Punici: | ||||||
II 352,3 | «senex fretus pietatei deum adlocutus summi / | ||||||
II 352,4 | deum regis fratrem Neptunum regnatorem / | ||||||
II 352,5 | marum», | ||||||
II 352,6 | pro marium. eius ablatiuum Caesar in V belli Gallici ponit: | ||||||
II 352,7 | «paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus». | ||||||
II 352,8 | comparatiua quoque, quae inueniuntur tam in e quam in i exeuntia per | ||||||
II 352,9 | ablatiuum, carent i paenultima in genetiuo plurali: a maiore uel maiori | ||||||
II 352,10 | horum maiorum, a minore uel minori horum minorum. | ||||||
II 352,11 | in e uero solam finientia ablatiuum, si nominatiuus in duas terminetur | ||||||
II 352,12 | consonantes, mutant e in i breuem et assumunt um, ut hic Mars a | ||||||
II 352,13 | Marte horum Martium, hic fons a fonte horum fontium, haec frons a | ||||||
II 352,14 | fronte harum frontium, haec urbs ab urbe harum urbium, haec arx | ||||||
II 352,15 | ab arce harum arcium. rarissime tamen et haec supra dicta, sicut illa, | ||||||
II 352,16 | quae in i solam terminant ablatiuum, per syncopam i proferunt genetiuum | ||||||
II 352,17 | pluralem, exceptis in ms uel ps desinentibus, si non sint a capite | ||||||
II 352,18 | composita. haec enim e ablatiui in um conuertentia faciunt genetiuum | ||||||
II 352,19 | pluralem: haec hiems ab hieme hiemum, princeps a principe | ||||||
II 352,20 | principum, municeps a municipe municipum, forceps a forcipe forcipum, | ||||||
II 352,21 | manceps a mancipe mancipum. a capite enim composita et duabus | ||||||
II 352,22 | syllabis abundant in genetiuo et trium sunt generum communia. itaque et | ||||||
II 352,23 | ablatiuum tam in e quam in i et genetiuum pluralem rationabiliter in ium | ||||||
II 352,24 | terminant: hic et haec et hoc triceps a tricipite uel tricipiti | ||||||
II 352,25 | tricipitium, nisi syncopa fiat. illa quoque, quae pares habent syllabas tam in | ||||||
II 352,26 | genetiuo quam in nominatiuo, mutant e in i et assumunt um, ut hic | ||||||
II 352,27 | collis huius collis ab hoc colle horum collium, haec aedis huius aedis ab | ||||||