Browse Priscian

GL page

(e.g. 10, 10b)

Search for glosses

(e.g. 14a6)

Search in:

 
(Or search for Old Irish forms.)

Grammatici Latini II, p. 308: Priscian, book 7 (De ceteris casibus)

previous pagenext page

Point to any link below for more information. Note that the text of Priscian below is that of Hertz’s edition, and that of the St Gall manuscript may differ. The gloss you selected is highlighted in yellow. (See introduction for further notes.)

II 308,1«pedum tricenum», pro tricenorum. frequentius tamen hac utitur et
II 308,2Cicero et ceteri syncopa in eis nominibus, quae numeros uel mensuras
II 308,3significant. recusant autem hoc in masculinis habentibus neutra uel in
II 308,4neutris, ne similis sit nominatiuo singulari neutrorum, quamuis in iis quoque,
121b8a308,4book 74221 similis: genitivus
II 308,5quae ex se faciunt neutra, licet non frequens, inuenitur tamen usus
II 308,6huiuscemodi concisionis. Virgilius in VIIII:
II 308,7«altaque certat /
121b11b308,7book 752 altaque .. etc.: (m.l.) virgilius
II 308,8prendere tecta manu sociumque adtingere dextras»,
121b11c308,8121b1book 7543 sociumque: .i. noch ám fodáli cenél a .us. in .a/ in .um.
[‘i.e. but still it (socius) distinguishes gender, from -us into -a, into -um’] [analysis]
II 308,9pro sociorum, idem in X:
II 308,10«at Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba»,
II 308,11pro Rutulorum, quamuis et socius socia socium et Rutulus Rutula
II 308,12Rutulum dicatur. Terentius in heautontimorumeno:
II 308,13«quare omnes uos oratos uolo, /
II 308,14ne plus iniquum possit quam aequum oratio»,
II 308,15pro iniquorum et aequorum. Statius in I Thebaidos:
II 308,16«illa nouos ibat populata penates /
II 308,17portarum in biuio; lateri duo corpora paruum /
II 308,18dependent»,
II 308,19paruum pro paruorum. Virgilius in III:
121b20d308,19book 752 virgilius: (m.l.) virgilius
II 308,20«magnanimum quondam generator equorum».
II 308,21idem in VI:
II 308,22«magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae».
121b22e308,22book 752 magnanimum .. etc.: (m.l.) virgilius
II 308,23quod et in pronominibus quoque fecerunt antiqui, meum pro meorum,
II 308,24tuum pro tuorum, nostrum pro nostrorum dicentes. Plautus in
II 308,25trinummo:

 

previous pagenext page